Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
• rámentő super eo, quod illa particula terre, quam reambulauit, fuerit ipsius hereditaria, et per dictos populos domine Regine indebite occupata. Cum itaque diligentissima inquisicione faeta, et recepta iuramentaria caucione, ut prediximus, inuenissemu8, dietam particulam terre de iure hereditario fuisse Grab antedicti, eandem ipsi Grab exclusis populis domine Regine de eadem restituimus liereditario iure perpetuo possidendam, et metas, sub quibus idem ipsam particulam terre possidere debeat, fecimus eleuari. Mete autem hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte meridionali iuxta terminos terre Thome filij Thome iuxta quandam viam, ubi sunt mete; de inde vádit in eadem via versus septemtrionem et veniet ad duas metas terreas; de inde adhuc vádit versus septemptrionem ad finem unius silve, ubi sunt mete terree ; de inde adhuc versus septemtrionem eundo descendit ad caput unius vallis, ubi sunt tres mete, et ibi coniungitur silve ipsius Grab, et sic terminantur. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri et sigillorum sociorum nostrorum munimine roboratas. Dátum per manus magistri Sebastiani Cantoris de Posoga, et Canonici Albensis, Protonotarij nostri. Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo. Jegyzet. Eredetie bőrhártya, mellynek alul fölhajtott hasadékaiból hat pecsét függőt, de elenyészett. Másolta Horvát István. Érdy.