Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

litis et injustis serenissimi domini et patris vestri ac nostri dolorum persecutionihus, inducere monitis, persuasionibus atque consiliis maritum vestrum dignemini ad succurrendum in forti brachio et armato contra temeritatem filii, paternae gloriae titulum infirmantis; maximé cum dilectus dominus et maritus noster carissimus non parcendo personis, laboribus aut expensis, id ipsum facieudo omnes vires suas fideliter exponere sit paraíus. (Palacky Ferencz ; Über Formelbücher. A cseh tudós társaság érte­kezéseiben , ötödik folyam II. köt. Prága 1842. 279. 1.) 106. Kunegunda cseh királyné és IV. Béla király unokája, nagy­atyjának családi ügyekben válaszol. 1267. körül. Gaudemus, sicut innatae carnis et sanguinis requirit debitum, páter reverende et domine carissime! de vestris jo­cundis successibus et salute, referentes immensas grates Ve­strae Serenitati, quod nostra desideria tali solamine digne­mini fiequentare. Nos quoque, quia per Dei gratiam sanae sumus, boc ipsum vobis in gaudium nuntiamus. Gratulamur etiam in his, quae grata vobis sunt, scilicet de impraegnatione nostrae sororis carissimae, uxoris domini Belae vestri filii, fratris nostri, et quemadmodum petivistis, orari pro ipsa bono ammo faciemus; supplicantes in idem, ut et vos pro nobis orari similiter faciatis. Quod autem nuntiastis nobis inquiri a domino et marito nostro carissimo, cur nuntios et legationes carissimae dominae et matris nostrae non liben­ter rccipiat: sine ejusdem requisitioue super hoc vobis bre­vis sit responsio, quod si eadem domina et mater nostra ca­rissima, quemadmodum vos et alii nostri carnales facitis, do­minum nostrum et maritum ailoquiorum gratiosis et favora-

Next

/
Thumbnails
Contents