Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

Stcphanus post predicti tempus examinis non solum nioribus et scientia creverit, sed et alias de virtute profecerit in vir­tutem, electionem de eodem factam, quia eam invenimus ca­nonice et de persona ydonea celebratam, de fratium nostro­rum consilio confirmantes, eundem memoratis Cclocensi et Bachiensi Ecclesiis in Archiepiscopum prefecimus et pasto­rem, sperantes firmiter, quod actus eius, illo dirigente, qui novit, et régimén ipsius in eisdecn Ecclesiis eo prosperum faciente, qui potest, per eiusdem ministerium spiritualiter ct temporaliter status exaltabitur earundem. Quocirca manda­mus, quatenus vos vei altér vestrum per vos, vei per alios, vei alium in Ecclesiarum predictarum ac iurium et pertinen­tiarum ad ipsum Electum earundem Ecclesiarum ratioce spectantium auctoritate nostra inducatis, et defendatis in­ductum, amoto ab eisdem Ecclesiis, iuribus et pertinentiis quolibet illicito detentore, facientes nichilominus prefato Electo a suis subditis obedientiam et reverentiam debitam exhibcri, ac sibi de ipsarum Ecclesiarum fructibus, proventi­bus et obventionibus, ac iuribus quibuscumque integre res­ponderi contradictores etc. Non obstante, si aliquibus cuius­cumque conditionis existant, vei etiam dignitatis, a Sede Apostolica sit indultum, quod iuterdici, suspendi vei excoru­municari non possint per ipsius Sedis litteras, non facientes plenam ac expressam ac de verbo ad verbum de indulto hu­iusmodi mentionem, aut qualibetalia ipsius sedis indulgentia, per quam efíectus presentium impediri valeat quomodolibet vei differri. Dátum Viferbii III. Idus Decembris. (Pontificatus nostri) anno secundo.

Next

/
Thumbnails
Contents