Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

91. IV. Béla király Baas mesternek Arlouch nevtí földet adomá­nyozza. 1266. Bela Dei gracia Hungarie , Dalmacie, Croacie , Rame, Servie, Galiicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus pre­sentes litteras iuspecturis salutem in vero Salvatore. Quam­quam Regia sublimitas munificencie sue manus porrigere de­beat suis subditis universis, eo amplius in illos consuevit specialius gratuitis prosequi donativis, qui perspicacibus serviciis prerogativa suorum effulgent elarius meritorum. Proinde ad universorum noticinm barum serie volumus per­veuire; Quod magister Baas íidelis noster ad nostram acce­clens presenciam proposuit a Pouca genero Georgii, Judei baptisati, quem dixit sine heredum solacio decessisse de terra Arloueb ad duo aratra separatam certis metis se dudum empeionis titulo possedisse, quam demum post obitum ejus­dem Pouce ipse magister Baas de terris castri nostri Trin­ehiniensis scivit esse; suplicans instanter, quod cum ipse propter dicti Pouce decessum, qui, ut premissum est, obiit sine solacio liberorum; si eadem terra repeteretur per ali­quem ab ipso, contra neminem nomine expeditorio processum habere posset, nec pecunia sua, si eadem terra evinceretur ab ipso, sibi posset restaurari, nos eandem sibi et suis here­dibus, cum sit terra castri nostri Trinchiniensis, ex liberali­tate I'egia conferre dignaremur. Nosigitur attendentes, pre­fatum magistrum Baas nobis et Regno nostro obsequiosum multipliciter extitisse, quod prolixum esset enarrare per sin­gula, et posse impendere servicia in futurum, dictam terram duorum aratrorum, in cujus pacifica possessione ipse ma­gister Baas existebat, exemptam a castro Trinchiniensi, eidem magistro Baas et suis heredibus heredumque suorum succes­soribus donauimus et reliquimus perpetuo et pacifice possi­dendam. In cuius donacionis perpetuam firmitatem presen-

Next

/
Thumbnails
Contents