Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

quod eadem Castra per eum utilius possent quam per alium gubernari, ea ipsi Regia liberalitate donavit, prout in paten­tibus litteris dieli Regis confectis exinde plenius dicitur con­tineri. Nos itaque ipsius Ducis et prefati Regis supplicationi­bus inclinati, donationem huiusmodi, sicut provide facta est, ratam et firmám habentes, eam auctoritate Apostolica duxi­mus confirmandam. Quocirca mandamus, quatenus prefatum Ducem non permittas super premissis contra huiusmodi con­firmationis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi etc. compescendo. Non obstante, si aliquibus a sede Apostolica sit indultum etc. speciális. Dátum apud Urbem Veterem Idibus Julii. Pontiíicatus nostri anno tertio. (IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. in I. k. 272.1.) 67. IV. Orbán pápa Béla szlavóniai herczeg számára megerösiti IV. Béla királynak egy másik adományát. 1264. Urbánus Episcopus etc. dilecto filio nobili viro B(ele) Duci Sclavonie salutem etc. Quia Deo et Ecclesie devotus esse dinosceris, perso am fuam libenter prosequi volumus benigni exhibitione favoris. Hinc est, quod nos obtentu ca­rissimorum in Christo filiorum nosírorum . . . Regis et Regine Ungarie Illustrium, quorum uatus existis, tuis iustis suppli­cationibus annuentes, de Baragna, Vulco, Simigio, Zala et Olcha Castra cum iuribus et pertinentiis eorundem, nec non sales aquaticos ad Ducatum tuum Sclavonie, prout asseris, pertinentia, sicut ea iuste possides et quiete, tibi auctoritate Apostolica confirmamus et presentis seripti patrocinio com­munimus. Nulli ergo etc. nostre coníirmaiioiiis eíc. Dátum apud Urbem Veterem Idibus Julii. (Pontiíicatus nostri) anno tertio.

Next

/
Thumbnails
Contents