Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
Nulli ergo nostre confirmationis etc. Dátum apud Urbem Veterem XII. Kai. Julii. Pontiíicatus nostri anno tertio. (IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 268.1.) 62. IV. Orbán pápa az esztergami érsekhez ugyanazon ügyben. 1264. Urbánus Episcopus etc. venerabili fratri . . . Archiepiscopo Strigoniensi salutem etc. Hiis, que nostra auctoritate fiunt, ut firma permaneant et illibata consistant, libenter adieimus Apostoliéi roboris firmitatem. Sane petitio dilecti filii Giroldi de Owad clerici Jauriensis Diocesis, nobis exhibita continebat, quod cum nos olim venerabili fratri nostro . . . Episcopo etc. confirmandum. Quocirca fraternitati tue mandamus, quatenus eundem Giroldum vei alium loco sui in corporalem earundem capellarum possessionem inducas, per te, vei per alium, et defendas inductum, amoto ab eis quolibet illicito detentore ; non obstante, si scripsimus in partibus illis specialiter vei generaliter super provisionibus aliorum, quibus quoad assecutiouem aliorum beneficiorum nolumus preiudicium generari; aut si aliquibus a Sede Apostolica sit iudultum, quod ad receptionem vei provisionem alicuius compelli, quod interdici, suspendi vei excommunicari non possint, et quod de beneficiis ad collationem eorum spectantibus nulli valeat provideri per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem, seu qualibet alia indulgentia dicte Sedis, per quam id impediri valeat vei differri. Contradictores etc. Dátum apud Urbem Veterem XII. Kai. Julii. (Pontiíicatus nostri) anno tertio.