Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
17. IX. Gergely pápa István boszniai bán özvegyét az apostoli szék pártfogása alá veszi. 1236. Gregorius Episcopus etc. dilecte filie A. relicte quondam S(tephani) Báni de Bosna salutem etc. Quos in medio nationis perfide constitutos prosequitur Dominus sue clementie largitate, dando illis puritate Catbolice íidei prepollere, libenter Apostolice Sedis gratia confouemus; ut illius protecti munimine virtutum operibus possint liberius insudare. Te igitur, que sicut letantes accepimus, inter principes Bosniensis Diocesis infectos macula beretice pravitatis existis quasi lilium inter spinas, prosequendo sollicite per quod valeat augmentum Cbristiani nominis auctore Domino provenire, sincere caritatis bracliiis amplexantes, personam et terram tuam cum bonis omnibus que impresentiarum rationabiliter possides, sub beati Petri etc. usque communimus, districtius inhibentes, ne quis te in fide ac devotione Romaue Ecclesie persistentem supradictis terra et bonis presumat temere molestare, iure carissimi in Christo íilii nostri . . . Illustris Regis Ungarie semper salvo. Nulli ergo etc. nostre protectionis et inbibitionis etc. Si quis autem etc. Dátum Reate VI. Idus Augusti. Pontificatus nostri anno decimo. Jegyzet. Ezen pápai bulla IX. Gergelynek ugyanazon napon kelt éj Zibiszló boszniai bánhoz intézett egy másik bullájával függ össze, mely olvasható Fejérnél Cod. Dipl. IV. k. 1. r. 36. 1. (IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 147. 1.) NÍOiíUM. HUNG. HlST. — UIPL. 7. 4