Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

venit, quam Regia Celsitudo promisit se firmiter servaturam. Et licet compositio ipsa fuerit per Sedem Apostolicam confir­mata, quia tainen eam, quod vix poteramus credere, non ser­vabat contra verbum Regie veritatis, quod eum aliquatenus non decebat utpote salutis sue ac fame contrarium indebite veniendo: Serenitatem suam rogandam duximus et monen­dam, ut compositionem eandem firmiter observaret, ita quod Regalem Excellentiam possemus merito commendare. Alio­quin vos, filii Abbas et Preposite, ac dilectus filius . . . Abbas Waradiensis, quibus super hoc scripta nostra direximus, di­étám compositionem, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, faceritis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, firmiter observari; non obstante indulgentia, qua sibi a nobis, sicut dicitur, est con­cessum, ut nullus in eum absque speciali mandato Sedis Apo­stolice sententiam excommunicationis audeat promulgare. Cum autem in commisso vobis negotio procedentes sollicite monuis­setis eundem, ut compositionem ipsam observans, ac eisdem magistro et fratribus ablata in dominio suo restituens, de il­latis dampnis et irrogatis iniuriis satisfactionem eis congruam exhiberet: idem proponens, quod non executores, sed cogni­tores duntaxat eratis ; ad Sedem Apostolicam, si tanquam exe­cutores, et non ut iudices procederetis in figura judicii appel­lando , quodque non auctoritate sua , sed potius karissimi in Christo filii nostri Bele Illustris Regis Ungavie fratris sui, a quo terram se habere asserit, fuerint spoliati, quanquam ba­livi et officiales sui ablata ipsi magistro et fratribus detineant universa, non solum ea restituere noluit, verum etiam fűit eis graviter comminatus. Propter quod vos, filii Abbas et Prepo­site, cum dicto Abbate Waradiensi apud eum proficere non valentes processum vestrum , non sine fratrum ipsorum pre­iudicio ad Sedem duxistis Apostolicam remittendum. Cum igi­tur non deceat contra compositionem premissam inter ipsum et iamdictos fratres tam solempniter iuitam sepedictum C. \enire, ut irrita faciat, que de suis labiis processerunt, adhuc Regalem Excellentiam, sicut iterum sic aftectuosius rogandam duximus et monendam, sibi in remissionem peccatorum iniun­gentes, ut et ablata fratribus supradictis restituat universa, et compositionem eandem studeat inviolabiliter observare; ita

Next

/
Thumbnails
Contents