Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
suis fit, sibi reputans esse faetum, honoratur et spernitur iu ministris; quibus potius non solum eollata servare, verum etiam teneris erogare de tuis ; ut condigna retributione respondeas bonorum omnium largitori pro omnibus, que tribuit ipse tibi; presertim cum in compositione, que mediante venerabili fratre nostro . . . Episcopo Penestrino, tunc Apostolice Sedis Legato inter Ecclesiam (Jngaricam et iam dictum patrem tuum super dampnis eidem Ecclesie irrogatis amicabiliter intervenit ; tu ipse promisisse dicaris iuramento prestito, quod contra Ecclesiarum priuilegia et libertatem ecclesiasticam de cetero non venires. Quia vero qui multum diligit múltúm timet 7 et ubi dolor ibi manus, ex illo speciális et singularis sinceritatis affectu, quo predictos progenitores tuos ac te ipsum, et Regnum Ungarie Apostolica Sedes et nos ipsi in Christi fuimus visceribus amplexati, ad quorum exaltationem, quam non alienam sed propriam reputavimus, quantum cum nostra potuimus, laboravimus honestate, tibi tanquam speciális Ecclesie filio non possumus non timere; cum excessus huiusmodi detestabilis et enormis , etsi gravis sit admodum in se ipso, tamen gravius est exemplum; quia delinquentibus qui precedunt facile corruunt qui sequuntur ; et digni tot mortibus sunt qui presunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Ne igitur tibi , quem de corde pnro et conscientia bona diligimus, simus perditionis occasio, et nobis etiam causa mortis, si ad correctionem tuam ex officii nostri debito non pro viribus laboramus, quin potius periculum nostrum tuamque perniciem vitare volentes, Celsitudinem Regiam rogamus, monemus et bortamur in Domino, ac in remissionem tibi iniungimus peccatorum, quatenus restituas sine difficultate qualibet sic ablata, et de perceptis inde fruetibus et illatis dampnis satisfacias competenter; ita quod exinde Deuni tibi propitium statuas, non offensum; ut cum venerabilis fráter noster . . . Geuriensis Episcopus ad nos accesserit, qui ex parte tua dicitur ad Sedem Apostolicam destinandus, quanto nos et fratres nostri de offensa premissa sumus gravius conturbati, tanto de satisfactione secuta iocundius gratulemur. Alioquin, quantumcunque tenerius te amemus, quia non est deferendum bomini contra Deum, nec possimus tantam Dei iniuriam couniventibus ocu-