Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
tentiam condempnavit: a qua cum ex parte venerabilis fratris nostri . . . Arcbiepiscopi Strigoniensis fuisset ad nostram audientiam appellatum, nos magistro Albeo suo, et I. Archidiacono de Tilled partis alterius procuratoribus apud Sedem Apostolicam constitutis, dilectum filium nostrum 0. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconum Cardinalem auditorem duximus concedendum; coram quo magister proposuit memoratus, premissam sententiam in grave ipsius Arcbiepiscopi et Ecclesie sue preiudicium esse latam, cum iidem sacerdotes sibi et eidem Ecclesie iure Diocesano nullo medio sint subjecti, ac in eorum possessione vei quasi subiectionis iidem Archiepiscopus et Ecclesia existere dinoscantur, quare dicebat executionem ipsius sententie fieri non debere, cum per eam ius eiusdem Ecclesie non modicum lede'ur; procuratore partis alterius id negante. Lite vero coram Cardinali predicto super premissis legitime contestata, factisque quibusdam positionibus et responsionibus ad easdem, ac nobis per eundem prudenter et fideliter recitatis, nos libellum cum ipsis positionibus et responsionibus vobis sub bulla nostra transmittentes inclusum, discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus 7 quatenus premissa controversia et receptis probationibus, quas partes voluerint producere coram vobis ; tam super principali quam super reprobatione testiumj si quos alterutra partium legitime duxerit reprobandos, et auditis binc inde propositis, causam, si de partium voluntate processerit, fine canonico terniinetis, facientes, quod statueritis, auctoritate nostra firmiter observari: alioquin causam ipsam sufficienter instructam ad Sedem Apostolicam remittatis, prefigentes eisdem partibus terminum peremptorium, festum videlicet Beati Micliaelis proximo venturum, quo per se vei procuratores idoneos cum munimentis et aliis rationibus suis compareant coram nobis, iustam auctore Domino sententiam recepture. Testes etc. Quod si non omnes etc. Dátum Viterbii Idibus Novembris (Pontificatus nostri) anno nono.