Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
metis, et est conterminalis cum bis villis, scilicet Grabuch, Halaso, villa Macba, et ceteris supradictis. In predio Beled hec sunt nomina vduornicwum: Creus, Haga, Menke, Moko, qui cum sua cognacione preter pueros et iuuenes sunt XX due mansiones; et isti pares sunt in seruicio cum vduornicis de Hymud. Hec autem villa secundum communem consideracionem bonorum virorum habét terram ad quinque aratra uallatam multis metis, et est conterminalis cum liiis villis, scilicet Grabuch, Macba, villa Ladamer et secunda villa Beled vduornicorum Regis. In predio Almás hec sunt nomina jobagionum: Torda, Buzoch, Michael, Thomas, Gurge, Machsa, qui cum sua cognacione sunt preter pueros et iuuenes XIIII mansiones; et hij sunt pares in seruicio cum jobagionibus de Hymud. Hec sunt nomina equestrium in eodem predio: Egud, Cothob, Leure, Texe, qui cum sua cognacione preter paruulos et iuuenes sunt X et nouem mansiones. Et hij tenentur ad omnia seruicia sicut equestres de Hymud. In predio F y z e g t u hec sunt nomina jobagionem Petur, Tupoz, qui cum sua cognacione preter pueros et iuuenes sunt sedecim mansiones ;et hij sunt pares in seruicio jobagionibus de Temerad. In eodem predio nomina aratorum seruorum hec sunt: Niche, Tyze, Tentuc cum filiis, qui preter pueros et iuuenes sunt VII mansiones. In eodem predio sunt duo pastores, quorum nomina hec sunt, Whd cum duobus filiis. In eodem predio hec sunt nomina vduornicoru m : Wolt, Hozuga, Chule, Chynt, qui preter pueros et iuuenes sunt nouem mansiones ; et hij tenentur ad omnia seruicia sicut alii homines eiusdem condicionis de Hymud. Hee due ville sunt site sub vno gyro siue cireulo metarum, et habent magnam terram secundum communem consideracionem bonorum virorum sufficientem cum fenetis ad viginti aratra uallatam multis metis, et partém Danobii cum duabus insulis secundum quod protenditur terminus eorum (igy), et habét conterminales has villás: Sar, Bylla, Nezmel, Astanc, Sumuld. In predio Y n e v hec sunt nomina seruorum equestrium: Vuuba, Gregor, Vska, qui preter pueros et iuuenes sunt XI mansiones, et tenentur in animalibus suis traherc currus, fene tentoria et coquinam Abbatis ac alia honéra preter uictualia,