Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
220. IV. Béla király Baas mesternek a trencsini várhoz tartozó földekből két holdot adományoz. 1260. Bela Dei, gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omDibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Quamquam Regia Sublimitas munificencie sue manus porrigere debeat suis subditis vniuersisj eo amplius tamen illos consueuit specialius gratuitis prosequi donatiuis , qui perspicacibus seruiciis prerogatiua suorum effulgent clarius meritorum. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod magister Baas fidelis noster ad nostram accedens presenciam , proposuit a Pouca genero Georgij Iudei baptizati, quem dixit sine heredum solacio decessisse , de terra Arlouch ad duo aratra separatam certis metis se dudum empcionis titulo possedisse, quam demum post obitum eiusdem Pouce ipse magister Baas de terris castri nostri Trinchiniensis sciuit esse; quod cum ipsa propter dicti Pouce decessum, qui, ut premissum est, obijt sine solacio liberorum, si eadem terra repeteretur per aliquem ab ipso, contra neminem nomine expeditorio processum habere posset, nec pecunia sua si eadem terra euinceretur, ab ipso sibi posset restaurari^ nos eandem sibi et suis beredibus , cum sit terra «astri nostri Trinchiniensis, ex liberalitate Regia conferre dignaremur. Nos igitur attendentes prefatum magistrum Baas nobis et Regno nostro obsequiosum multipliciter extitisse, que prolixum esset per síngula enarrare, et posse impendere seruicia in futurum; dictam terram duorum aratrorum, in cuius pacifica possessione ipse magister Baas existebat, exemptam a castro Trinchiniensi, eidem magistro Baas et suis beredibus heredumque suorum successoribus donauimus et reliquimus perpetuo et pacifice possidendam. In cuius donacionis perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras sigilli nostri du-