Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

215. A pannonhalmi apát bizonyságlevele, hogy a bakonybéli apát és a Taryán helységben lakó várnépek közt a taryáni föld tekinteté­tében osztály történt. 1258. Vniuersis Christi fidelibus tam modernis, quam futuris, presens scriptum inspecturis Conuentus Ecclesie Sancti Mar­tini de Sacro Monté Pannonié salutem in vero salutari. Cum ex mandato domini Regis super facto terre Tharyan, quod vertebatur inter Abbatem de Beel ab vna parte, et inter po­pulos domini Comitis, nec non castrenses eiusdem ville ex altéra parte, vnum ex nobis misissemus in testimonium; re­diens retulit nobis talem inter eos pro bono pacis fuisse di­uisionem: Quod dieti populi dedissent centum iugera terre, quorum triginta sunt fimata, septuaginta vero campestria, Abbati antedicto certis metis assignata, excepta piscina, fe­neto et terra pascuali, que sunt in communi relicta sine di­uisione. Cuius terre meta incipit a stagno Kuyar, et uertit in terram Kuzep ; inde tendit ad Wyzestoluk, qua eciam termi­natur conterminalis etvicina a parte australicum terra Rolandi filii Wyerunconis, et finitur vltra flumen apud geminas arbo­res pirorum. Vt igitur hec diuisio inconcussa et irreuocabi­lis perseueret, nec possit per quempiam temporis processu in causam retrahi, ad instanciam et peticionem partis vtrius­que presentes litteras contulimus Abbati prememorato sigilli nostri munimine roboratas. Anno verbi incarnati MCCLVHP sexto kalendas Iunii; Fauo Abbate, Ch. Decano, G. Custode> I. Celerario Ecclesie nostre tunc temporis existentibus.

Next

/
Thumbnails
Contents