Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

190. IV. Béla király Harka nevü helységre vonatkozó adománya Kund Fülöp mester számára. 1257. Bela Dei gracia Hungarie , Dalmacie, Croacie, Rame­Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, omnibus pre­sentes literas inspecturis salutem in vero salutari. Quamvis Excellencia Regia peticionem quorumlibet subditorum con­sueuerit exaudire, magis tamen illorum supplicacionem con­sueuit grato consequi cum fauore, qui sunt Regi et Regno fi­deliter famulati. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod magister Philippus de Kuru fidelis noster nobis instantissime supplicauit, ut terram castri nostri Supruniensis nomine Harka, existentem iuxta terram suam empticiam Harka etiam nominatam, vacuam et habitatoribus destitutam sibi conferre dignaremur. Nos igi­tur attendentes eiusdem magistri Philippi seruieia, que nobis in feruore fidelitatis impendit, tam in Reguo nostro, quam in legacionibus deferendis, prefatam terram Harka dicto Phi­lippo, et suis heredibus heredumqe suorum successoribus sub metis antiquis contulimus perpetuo possidendam, per Laureni cium Comitem Supruniensem dilectum et fidilem nostrum iu possessionem eiusdem terre introduci pacificam facientes. Ut igitur bee nostra donacio robur perpetue optineat firmitatis presentes literas in testimonium concessimus sigilli nostri du­plicis munimine roboratas. Dátum per manus magistri Sma­ragdi Electi Ecclesie Colocensio aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno millesimo ducentesimo L°. septimo» V. Idus Octobris, Regni autem nostri vicesimo tercio. (Eredetie Sopron sz. k. város levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents