Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
185. A székesfehérvári káptalan Nyrokol nevü helység eladására és határaira vonatkozó bizonysága. 18$6 kőiül. Capitulum Albensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis salutem in Domino sempiternam. Vestra nouerit uniuersitas, quod Petrus filius Inuarib Christianus et Thomas filii Pous, et Elias filius Ioannis de genere Noe ad nostram accedentes presenciam confessi sunt uiua uoce: Quod cum terram suam nomine Nyrokol culture vnius aratri sufficientem, et fenetum cum nemoribus et aliis utilitatibus suis, quam quondam de terra Ecclesie Beati Martini de Sacro Monté Pannonié nomine Nyrokol eidem contigua dicebant esse exceptam, Ecclesie Sancti Martini supradicte vendidisse pro sex marcis argenti iure perpetuo possidendam et ipsam summám pecunie se plene et integraliter recepisse tali interposita obligacione, ut quicunque tam de linea sue generacionis descendentes, quam alii predictam Ecclesiam super terra memorata inpetere seu molestare attemptarent, ipsi et sui heredes defendere et penitus expedire teneruntur propriis laboribus et impensis. Cuius terre mete, seu cumuli eiusdem possessionis hoc ordine distinguuntur : Incipit príma meta iuxta fluuium Nyrokol a parte occidentali, ubi sunt due mete terree; et inde procedens ad partém orientalem uadit ad quandam arborem pyri, que est in quodam monte, qui uulgariter berch nuncupatur, et ibi sunt due mete terree; abhinc progrediens tendit ad quandam arborem sorbi, iuxta quam sunt due mete terree; abinde descendens ad pedem eiusdem montis et ad quandam uiam, que uenit de villa Mortunus, per quam reflectitur, et uadit uersus meridiem ad arborem ulmi; deinde descendit ad quendam riuulum, nomine Alma, per cuius médium descendit ad aquam Nyrokol, per quam ascendendo redit ad priores metas et ibi terminatur. Vt igitur huius rei series robur perpetue opti-