Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
inter Abbatem Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié e t vduo rnicos .nostrtfs de Hygmogos et vduornicos de Kezv super terris questio esset orta; asserebat enim Abbas predictus, quod prefati vduornici de Hygmogos auctoritate propria novas metas super terris, quas communiter cum Abbate iam dicto tenebant, et vduornici de Kezv destructis metis veteribus nouas metas erexissent in ipsius preiudicium et grauamen. Nos ex nostri regiminis officio, vt omnis inter ipsos sopiretur matéria questionis, magistrum Smaragdum Electum Albensem aule nostre Vice Cancellarium dilectum et fidelem nostrum transmisimus, vt inspiceret dictas terras, super quibus inter ipsos contencio vertebatur, et ipsorum controuersiam termiuaret preuia racione. Qui ad nos reuersus retulit, quod vicinis et commetaneis convocatis, et inquisita ab eisdem diligencius veritate terram prenominati Abbatis a terris vduornicorum nostrorum superius iam dictorum certis metis aliter distinxisset. Prima meta incipit a Feredeuzyg iuxta patum Egrng a parte m eridionali, et vádit vsque longitudinem unius iugeris versus montem Hygmogos, et ibi sunt due mete terree, vna vduornicorum a parte occidentali, altéra Abbatis Sancti Martini a parte dextra orientali; inde protenditur ad arborem nucis, iuxta quam sunt due mete terree, vna vduornicorum a parte sinistra occidentali, altéra Abbatis a parte dextra orientali; inde vádit ad aliam arborem nucis, iuxta quam sunt eciam due mete terree, vna meta circumdat ipsam arborem nucis, alia meta terrea est iuxta ipsam arborem nucis a parte sinistra orientali; inde vádit ad magnam viam, iuxta quam sunt due mete terree; et exinde pertransiens viam ascendit ad vnum monticulum, qui berch nominatur, super quo sunt due mete terree, vna vduornicorum a parte sinistra occidentali, altéra Abbatis a parte dextra orientali; deinde descendit ad quandam vallem , vbi sunt due mete terree; deinde ascendit ad vnum berch, qui vulgo Eregeteubig vocatur, super quo sunt due mete terree ; deinde protenditur ad quandam pyrum, quam circumdat meta terrea, et alia meta terrea est iuxta ipsam pyrum ; inde directe protenditur ad vnum berch , qai vulgo Humurozou dicitur, et ibi sunt due mete terree, vna vduornicorum a parte sinistra occidentali, altéra Abbatis a