Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

castro dispersis judices constituti fuissemus inter cetera Nico­laus filius Opuz, Bolch filius Mathie, Audreas filius Farcasii ac alii jobagiones castri Posoniensis Thomam filium Ombud, Gu­than, Hejdur, Condram, Demen, Zoyzlaum et Tbomam filium Miivan ac Heydur, filios jobagionum Sancti Regis de villa Karcba in nostra convenerunt presencia, et proponebant: Quod cum dominus Rex tempore revocacionis perpetuitatum omnia jura et statum castri Posoniensis ordinasset persorialiter et renovasset, nomina omnium jobagionum ac aliorum cujuscun­que condicionis bominum ad id castrum pertinencium in teno­rem regestri Regalis concludendo, iidem homines de Karcha remansissent exclusi a regestro. Ad bee nominati homines respondebant, quod licet uomina ipsorum regestrum Regale non contineret, tamen a prima origine ipsorum semper fuis­sent et essent veri filii jobagionum Sancti Regis. Ad hoc et quod sine strepitu judiciali libertás ipsorum non gravetur in aliquo, literas domini Regis patentes nobis exhibuerunt sub hac forma : Nos B. Dei gracia Rex Hungarie significamus universis presens seriptum inspecturis, quod accedentes ad presenciam nosíram Thomas et Deman filii Ombud, Gutha filius Andree, Zoyzlo filius Vega, et Thomas filius Miivan de villa Karcha, qui se filios jobagionum Saucti Regis asserebant, sua nobia insinuaeione demostraruut, ut cum quidam inimici ipsorum de Posoniensi Comitatu super statu libertatis ipsorum eos ve­lint impetere aggravantes, eosdem juris ordine non servato libertatem ipsorum sine judicii strepitu non permitteremus in aliquo vacillare. Et quia eorundem peticio justa fuerat et ho­nesta, utpote couveniens equitati, de benignitate admisimus consueta, precipientes omnibus judicibus firmiter et districte, ut nullus ipsos super statu libertatis ipsorum presummat ag­gravare, nisi prout exigit ordo juris. Dátum Posonii in octí* vis Apostolorum Petri et Pauli. Nos igitur diligeutem facientes inquisicionem oculte et manifeste super libertate ipsorum per omnes jobagiones ejus­dem casri, castrenses, et nobiles ejusdem provincie constitit nobis, eos fuisse et esse veros filios jobagionum Sancti Re­gis ; et in eadem libertate, qua gaudebant, eosdem stare per­misimus in perpetuum paeifice et quieíe. Et ad ejusdem rei MONTJM HUNG.UIST. - DIPL. 7- 17

Next

/
Thumbnails
Contents