Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
167. István szlavóniai bán és stájeri főkapitány stájerországi ügyben Ítél 1254. Nos Stephanus Banus Dux tocius Sclauonie ac Capitaíieus Styrie vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem. Vniuersitati uestre notum esse uolumus, quod Prior vallis Sancti Jobannis in Syces coram nobis et domino Gotfrido de Marpurch Judice Prouinciali et testibus domino Syfrido de Marenberch et domino Dietmaro de Griuen,Henrico de Rohasc, Mariscalco de Treuna, Wigando de Gybel, et aliis quam pluribus, villás que dicuntur Alsniz et Warte (a) domino Diemone milite de Gybel, qui illas iam in longo tempore impetiit iure legitimo dictante sentencia uniuersorum obtinuit, ac sue Ecclesie testimonio sui priuilegii requisiuit. Ne autem in posterum fraus aliquorum ius dieti Prioris atque sue Ecclesie in prefatis uillis ualeat iniusta impeticione de cetero infírmare, presens scriptum iam supradicto Priori nostro sigillo et domini Gotfridi de Marpurch iussimus communiri. Data apud Grez anno ab Incarnatione Domini M°CC° L1IIJ 0, IIIJ. Idus Septembris. (Az eredeti utáu Chmel József, Diplomatarium miseellum seeuli XIII. Bécs 1849. I. köt 36. 1.)