Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

proposicionibuspareium auditis, sicut ovdo postulabat judicia­rius, partibus produccionem testium indiximus, ut more tes­tium idoueorum, veritate rei comperta tocius litis falsitatem potuissemus exstirpare. Postmodum cum iu termino per nos assignato testes a partibus satis idonei fuissent producti, neutra pars ipsam causam in specie sacramenti voluit decidi et termiuari. Unde oportuit uos iudicare taliter, ut ambe par­tes pugiles iuexamiuatos debeant producere in nostra pre­sencia. Et cum iu die duelli partibus assignato, pugiles ab utraque parte positi fuissent in area certaminis, nec probis viris mediantibus pax aliquo modo inter partes reformari po­tuisset, pugiles ad invicem se opposuerunt, judicio summi judicis se committentes. Quibus utrinque decertantibus, pu­gil Ethuruh et suorum cognatorum, jobagionum castri, in ipsa area pugnando prevaluit, pugile populorum castri supradi­ctorum penitus deíiciente et succumbente. Nos igitur, sicut de­cebat judicem , mittendo prestaldum nostrum Babul de villa Bechul una cum homine Capituli Posonieusis Crachyno sa­cerdote Sancti Petii de Galla, et duobus jobagionibus castri, Bereyno maiore preconum, et Bolcli filio Matthie de Sur pre­cepimus, ut terra superius expressa, et tercia pars pratorum et aquarum similiter, quibus accio vertebatur est (így) certi metis in jus Eturuh et suorum cognatorum sfcatuantur perpe­tuum. Qui ad nos redeuntos retulerunt iu presencia omnium jobagionum castri, ac aliorum, ut omnia prata ilia, et aquas cum funiculis mensurando juridicis, in trés partes divisissent, quarum duas dixeruut reliquisse castrensibus sepedictis , li­bera et voiuntaria eorum castrensium eieccione, terciamvero partém pariter cum terra unius aratrí, sicut superius expres­sum est, assignaverunt in perpetuum Eturuh et suorum cog­natorum istis metis distinguendo. Quarum priina incipit a dua­bus metis antiquis iuxta viam, que ducit ad villám Karcba Abrahe filii Deius Comitis terre Sauli contiguatam, a partes aquilonis, a parte vero meridionis vicina est terre castrensium de Karcba ; inde tendit versus orientem, et ibi sunt due mete terree ; inde tendit versus orientem ad quatuor metas terreas, que sunt iuxta terram Sauli; hiuc ascendit ad quemdam rivuium, qui est in terra Sauli, ubi suut quatuor mete terree ; iuxta eundem rivuium vádit ad fineni eiusdem rivuli, ubi con­16*

Next

/
Thumbnails
Contents