Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

dispensandi facultas, quam circa illos similiter habeatis, qui ab unitate Ecclesie Catbolice seu religioue vei clericali ordine discesserunt, si humiliter redire voluerint, et digne satis­facere de commissis, ita quod ipsi religiosi ad sua loca, salva discipliua ordinis resumantur; et illos ex iam dictis, qui ex­communicationis vinculo sunt astricti, iuxta premissam for­mám et predicte satisfactiouis modum absolvere valeatis; et cum irregularibus ex eisdem ; sicut est expressum superius, dispensare. Ad hec sit vobis alsolvendi facultas occisores cle­ricorum et religiosarum personarum in predictis partibus con­stitutos, fundandi de novo ibidem Ecclesias, et reconciliandi illas, que suut casu aiiquo prophanate , ac de novo fundatis Rectores idoneos providendi, etillis, qui de gentibus vei scis­maticis noviter sunt conversi, dandi licentiam, utuxores suas, cum quibus in gradibus a lege Divina non prohibitis contraxe­runt, valeant retinere, de causis matrimonialibus, quas in partibus illis adaudientiam vestram deferri contigerit, legi­time cognoscendi, ac discordantes inter se ad invicem, quod ad pacem et concordiam redeant, necnon quod inordinate viven­tes de suis excessibus, sicut iustum fuerit, satisfactionem exhi­beant, compellendi per censurum ecclesiasticam, vobis libera sit potestas. Insuper in locis, in quibus vos hospitari contigerit, vei in locis partium earundem , in quibus residentiam facie­tis, missam et cetera Divina celebrare officia, in eisdem par­tibus cimiteria benedicere, ac dare indulgentias, et commutare vota, facultatem et licentiam habeatis. Ceterum vobis concedi­mus, quod a catholicis Patriarchis, Archiepiscopis et Episcopis possitis ordines et alia ecclesiastica sacramenta suscipere, ac vestes sacerdotales, altaris pallas et corporalia per eos, qui ex vobis sunt presbiteri, cum necesse vobis fuerit, benedi­cere , ubi Catholicorum Episcoporum copia non habetur, necn o n facere, que ad augmeutum Dominici nominis et ampliationem Catholice fidei ac reprobationem et irritationem illorum, qui saeris traditionibus contradicunt, sicut pro loco et tempore videritis expedire. Nulli ergo etc. Dátum Asisii X. kai. Augusti (Pontificatus nostri) anno undecimo.

Next

/
Thumbnails
Contents