Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
157. IV. Incze pápa az esztergami érseknek megyhagyja, hogy a, Bertalan volt pécsi püspök tartásáról tett, pápai intézkedéseket foganatosítsa. 1253. Innocentius Episcopus etc. venerabili fratri . . . Archiepiscopo Strigoniensi salutem etc. Cum sicut ex parte venerabilis fratris nostri Bartholomei Episcopi quondam Quinqueecclesiensis fűit propositum coram nobis (dudum se regimini Ecclesie Quinqueecclesiensis in manibus nostris cedente, nos sibi pro sustentatione sua de ipsius Ecclesie redditibus in ducentis marcis argenti anuis singulis, quoad viveret, provideri volentes, illas sibi vei suo certo nuncio ab Episcopo, qui eidem Ecclesie preesset pro tempore, solvicertis locis et terminis mandassemus, et venerabilis fráter noster . . - Episcopus Quinqueecclesiensis per duos annos in huius provisionis solutione cestasset; tandem devicti eius instantia sibi concessimus, ut nonnisi medietatcm provisionis eiusdem duntaxat, dummodo pro subtractis centum marcas angenti persolvat, quibus eum contentum esse volumus, annuatim de cetero solvere teneatur. Nos igitur suis supplicationibus inclinati, ut sue provideatur quieti, provisionem ipsam esse firmám, et diminitionem non pati volentes statuimus ut prefatus Episcopus, alioquin successor ipsius predictas centum marcas pro subtractis, ut superius est expressum, in kalendis proximo venturis, et idem ac quilibet alius, qui Ecclesie predicti pro tempore prefuerit, totidem marcas puri et legális argenti ad pondus Venetorum apud Venetias in Hospitali Sancti Johannis Jerosolimitani annuatim in eisdem kalendis sibi vei certo nuncio suo, quoad vixerit, teneatur persolvere nomine pensionis.) Ideoque fraternitati tue per Apostolica scripta in iuramento obedientie firmiter precipiendo mandamus, quatenus quotiens ab eodem B. Episcopo vei eius nuncio fueris requisitus, et per litteras . . . Magistri vei Preceptoris dicti Hospitalis sive illius, qui Hospitali preerit eidem, tibi constiterit ; quod supradicto termino nuncius ipsius B.