Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
nihil amplius sibi restaret faciendum. Nos vero iusticiam cause eonsiderantes, terram sepedictam cum incolis eiusdem terre, videlicet seruitoribus ipsius Ecclesie ad ius et proprietatem sepedicte Ecclesie statuimus perpetuo iure possidendam.Quorum servitorum nomina sunt hec: Iván, Mathe et filius suus, Petrus Thomas et filii sui, Thimoteus videlicet, Andreas, Syle et Buhtus; item Fernes, et Marcus; item Moyk et filii sui Laurencius, Vectha, Much , et Chege; item Nicolaus filius Laurencii; item Darka et filius eiusdem Mura; item Gregorius et filius eiusdem Farkasius; item Fabiaüus; item Michael, Beke, Emerih, Pouka, Karachun, et Panka filius Bana; item Thymodeu et Mitochu filii Thymotei; item Salomon, Benédictus, Beund et Solka filii Damse; item Benedictus filius Salomonis; item Chepkud et filii sui Mok et Mogd, Mortunus, Pentuk , et Zukch ; item Zuua filius Vocha. Vt autem series coram nobis rei geste memorie posterorum possit recolligi, cum fuerit necesse; ne sepedictus Martinus aliquam questioneni litis, vei filii sui, heredumvesuccessoresaut cognati sui possint movere processu temporis contra sepedictam Ecclesiam Sancte Marié de Munk pro terra Kamund, seu incolis eiusdem terre; litteras presentes sepedicto Abbati concessimus sigilli nostri muuimine roboratas, prestaldo nostro Brazlov de Chonuta huius cause existente. Dátum Posonii in Dominica Iuuocavit anno Dominice Incarnacionis M°CC°IJ 0 secundo. (A vesprémi káptalan ugyan 1252-ki átiratából. Lásd alább a 153 sz.a.)