Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

148. IV. Incze pápa Lőrincz szerémi prépostnak megengedi, hogy prépostságán kivül még más egyházi javadalmat is bírhasson. 1252. Innocentius Episcopus etc. dilecto filio magistro Lau­rentio Preposito Ecclesie Sancti Irenei Syrmiensis salutem etc. Etsi sacris sit canonibus interdictum, ne quis plures lia­beat ecclesias vei ecclesiasticas dignítates ; volentes tamen, cum redditus ecclesiastici Ungarie propter Tartarorum sínt sevitiam diminuti, tibi specialem facere gratiam in kac parte, tecum auctoritate presentium dispensamus, ut preter Prepo­situram Ecclesie Sancti Irenei Syrmiensis, quam obtines, pos­sis adhuc uuicum aliud beneficium ecclesiasticum,seu persona­tum vei dignitatem, etiamsi animarum curam habeat, libere recipere, si tibi in Regno Ungarie canonice offeratur, non obstante constitutione Concilii generális; ita tamen, quod be­neficia ipsa debitis non fraudentur obsequiis, et animarum cura nullatenus negligatur. Nulli ergo etc. nostre dispensationis etc. Dátum Perusii kal.Februarii (Pontificatus nostri) anno IX. (IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 212. 1.) ÜONÜM. HUNU. H1ST. - DIPL. 7 V

Next

/
Thumbnails
Contents