Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

145. A pozsonyi káptalan a pozsony vári udvarbíró által az Ógyai bir­tokrész felett Buhtus részére hozott Ítéletről bizonyítványt ád ki. 1251. ABC Vniuersum Capitulum Ecclesie Posoniensis omnibus ad quos litere presentes peruenerint oraciones in Domino. Vni­uersitati vestre tenore presencium duximus significandum, quod constituti coram nobis jobagiones castri Posoniensis scilicet Nicolaus, Andreas et Andurnuc clericus, et cum eis­dem filii jobagionum, qui vvlgo zalasodov dicuntur, videlicet Petrus filius Tupus, Banalc, Dubas, Balugd, Chama, Mochov; dixerunt, quod cum ipsi accepto bomine Puer tunc Curialis Comitis Posoniensis, Mois nomine de Bechil, reambulas­sent in Ovga terram Buhtus, que iacet inter empticiam eius­dem, et terram donatam eidem Buhtus a Dionysio condam Palatino, racione terre castrensis citassent: die vero termi­nato ambe partes coram supra dicto P. Comite constituti, Nicolaus et socii sui supradicti contra memoratum Bubtus respondissent, terram dictam de iure fuisse castrensium, sicut illa racione fűit reambulata: Buhtus vero sepe dictus contra Nicolaum et socios suos proposuisset in unc (így) modum , quod semper ipsi fuisset et esset hereditaria. Vnde Puer Curialis Comes mediantibus jobagionibus castri, Nicolao et sociis suis sepe memoratis, hoc, quod terra dicta de iure fuisset castrensium, probacionem indixisset, qui cum pro­bare non suscepisset, ipsam probacionem Buhtus supra­dicto commisisset, qui die probacionis satis oneste (így) cum idoneis et cum generacione sua probasset, terram sem­per ipsi fuisset hereditariam; et sic dicto Buhtus terra fuisset deuoluta perpetuo possidenda. Nos vero factum pre­sens, sicut coram nobis ambe partes asseruerunt, literis et si­gilli nostri munimine roborauimus. Anno gracie M°CC°L Ü primo. (Az eredeti után.)

Next

/
Thumbnails
Contents