Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

roborari, et in argumentum maioris fidei sigilla maiorum nostrorum fecimus apponi. Date sunt he littere anno gracie M°CC° quinquagesimo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) 143. IV. Incze pápa ct pannonhalmi apátságban ájtatasktdó hívek­nek ismét 40 napi búcsút enged. 1251. Innoeentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis fi­liis . . . Abbati et Conuentui Monasterii Sancti Martini in Pannónia Jauriensis Diocesis salutem et Apostolicam bene­dictionem. Licet is, de cuius munere venit, ut sibi a fideli­bus suis digne ac laudabiliter seruiatur, de habundantia pieta­tis sue, que merita supplicum excedit et vota, bene seruienti­bus multo maiora retribuat, quam valeant promereri; nichilo­minus tamen desiderantes Domino reddere populum acce­ptabilem, fideles Christi ad complacendum ei, quasi quibus­dam illectiuis muneribus, indulgentiis scilicet et remissioni­bus inuitamus, ut exinde reddantur Divine gratie aptiores. Cupientes igitur, ut Monasterium vestrum congruis honori­ribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui Ecclesiam ipsam in die dedicationis eiusdem, et festiui­tatibus dieti Sancti venerabiliter visitauerint, de Omnipoten­tis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies annis singulis de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Dátum Me­diolani VI. kai. Augusti Pontificatus nostri anno nono. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltálában.)

Next

/
Thumbnails
Contents