Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

129. IV. Incze pápa Magyarországnak a mongolok elleni védelme­zéséröl gondoskodik. 1248. Innoeentius Episcopus etc. dilectis filiis . . . Preceptori et fratribus Hospitalis Jerosolimitaui in Ungaria salutem etc. Reliquie fidelium in partibus Ungarie positorum suspiriis et laerimis redundantes pietatem sollicitant Matris Ecclesie, ut sibi de illo provideat defensionis auxilio, per quod ipse , si geus impia Tartarorum suam in eas experiri sevitiam moli­retur, possint ab exilio preripi vei exterminio preservari, uni­versitate Christiani populi consequente per hoc salubris pro­visionis effectum; cum sit argumentum evidens, quod ipsa secura maneat et tranquilla consistat, si gens illa sevissima Divina dextera triumphante valeat conteri seu de contrito­rum confinio profiigari. Hec enim dum nos, qui curam gene­rális Ecclesie, licet immeriti, Deo disponente suscepimus nostre mentis oculis presentamus, reddimur (ex) corde solliciti, ut illis intendamus remediis, per que in predictis partibus celebris iuxta morém sit glória Redemptoris. Cum autem vos, qui per assunptum habitum crucis ostenditis, quod corpus et animam ponere pro crucifixi glória gau­deatis, ad hoc, prout in Domino exultantes accepimus, tota sitis mente solliciti, ut per vos et alios Christi fideles deici valeant Christiani nominis inimici: universitatem ve­stram rogamus et hortamur attenti, in remissionem vobis peccatorum iuiungentes, quatenus circa tam pium negotium sicvestre virtutis exemplo aliorum inflammetis affectum, ut si necessitas, quod absit, exegerit, Dei familia de Regno Un­garie per vos potenti brachio defendatur, et pars opposita Deo propitio ruine grandis incurrat opprobrium, ac redempti pretioso Jesu Christi sanguine optate salutis consequantur effectum. Nos enim, ut quod tam pie quam iuste cupimus, le­tanter et leviter fieri gaudeamus vobis, familie vestre ac om­nibus aliis, qui vobiscum signo crucis assumpto ir Jngariam

Next

/
Thumbnails
Contents