Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

124. IV. Incze pápa IV. Béla királyt kéri, hogy a kathólika szent­egyház iránti ájtatosságát tovább is folytassa. 1241. Innocentius Episcopus etc. carissimo in Cristo filio . . . Regi Vngarie illustri salutem etc. Celsitudinis tue litteras et nuncios facie serena recepimus, et ipsarum tenore, ac que iidem nuncii voluerunt ex parte tua coram nobis proponere diligentius intellectis, ea curavimus, prout dicti nuncii tibi referre potuerunt, benignitate solita axaudire, parati in om­nibus, quantum cum Deo poterimus tue satisfacere voluntati. Rogamus igitur magnificenciam tuam attentius et bortamur, quatenus progenitoribus tuis, qui semper in fide ac devotione Ecclesie inconcussa constantia permanserunt, sicut propa­gatione sanguinis, sic devotionis imitatione succedens, per­maneas in devocione ipsius Ecclesie, prout bene fecisti bac­tenus, de quo tibi quas possumus actiones referimus gratia­rum viriliter et constanter, sciturus pro certo, quod te inter alios orbis Reges et Principes bonorare ac exaltare proponi­mus, et prosequi speciali prerogativa gratie et favoris. Dátum Lugduni III. kai. Februarii (Pontificatus nostri) anno quarto.

Next

/
Thumbnails
Contents