Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
114. Opuchnak neje a győri káptalan előttnyolcz szolgát adományoz a pannonhalmi sz. mártóni egyháznak. 1245. Capitulum Ecclesie Jeuriensis uuiuersis Christi fidelibus am presentibus quam futuris , presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod uxor quondam Opucb de uilla Sceuleus ad nostram accedens presenciam confessa est se donasse pro remedio anime sue Ecclesie Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié octo capita hominum, videlieet : Jacobum de villa Elbeu cum filio et terra sua existente in eadem villa, Dukam, Gyurcam, et alium Gyúr eam, Laurencium quoque, Thyban et Elyam , quos nulla servitute teneri constituit, nisi ut singuli annis singulis prefate Ecclesie dimidium tantum fertonem soluere teneantur. Ne autem processu temporum donacio prefate domine per cognatos vei heredes suos in irritum possitreuocari, ad peticionem predicte domine presentes litteras sigillo Capituli nostri munitas Abbati et Conuentui predicte Ecclesie dari fecimus. Anno Dominice Incarnationis M°CC°XL° quinto. Chepano Preposito Jeurinensi, Syxto Cantore, Thoma Custode, Matheo Decano, Magistro Wyrunkone Arcbydiacono Jeurinensi existentibns. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)