Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

igitur ordo predictorum fratrum a bone memorie Honorio et Gregorio predecessoribus nostris, et nobis ipsis dignis eorum sit exigentibus meritis approbatus, ne Apostolice Sedis sta­tuta, que humiliter suscipere ac reverenter servare tenemini, contempnere videamini, universitatem vestram monemus attente, firmiter precipiendo mandantes, quatenus conscien­tie ac fame vestre salubriter consulentes universi et singuli a prenotatis et aliis predictorum fratrum gravaminibus peni­tus desistatis, subditos vestros ab biis arctius compescendo. Alioquinvenerabilibus fratribus nosíris . . . Archiepiseopo Stri­goniensi et . . . Episcopo Vesprimiensi damus nostris litteris firmiter in mandatis, ut vos ad omnia supradicta monitione premissa auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et apellationis impedimento compellant. Non obstante consti­tutione de duabus dietis etc. Si vero nec sic mandatis nostris curaveritis obedire, noveritis nos super hoc memoratis fra­tribus aliter, auctore Domino provisuros. Dátum Lugdini XV. kai. Octobris (Pontificatus nostri) anno tertio. In e. m. scriptum est universis Archiepiscopis, Episcopis etc.

Next

/
Thumbnails
Contents