Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
discesserunt, si humiliter redire voluerint, et digna satisfacere de comissis, ita quod ipsi religiosi ad sua loca, salva disciplina ordinis resumantur; et illos ex iam dictis, qui excommunicationis vinculo sunt astricti, iuxta premissam formám et predicte satisfactionis modum absolvere valeatis ; et cum irregularibus ex eisdem, sicut est expressum superius dispensare. Ad hec sit vobis alsolvendi facultas occisores clericorum et religiosarum persouarum in predictis partibus constitutos, fundandi de novo ibidem Ecclesias, et reconciliandi illas, que sunt casu aliquo prophanate , ac de novo fundatis Rectores idoneos providendi, et illis, qui de gentibus vei scismaticis noviter sunt conversi, dandi licentiam, utuxores suas, cum quibus in gradibus a lege Divina non prohibitis contraxerunt, valeant retinere, de causis matrimonialibus, quas in partibus illis adaudientiam vestram deferri contigerit, legitime cognoscendi, ac discordantes inter se ad invicem, quod ad pacem et concordiam redeant, necnon quod inordinate viventes de suis excessibus, sicut iustum fuerit, satisfactionem exhibeant, compellendi per censurum ecclesiasticam, vobis libera sitpotestates. Insuper in locis,in quibus vos hospitari contigerit vei in locis partium earundcm , in quibus residentiam facietis, missam et cetera divina celebrare officia, in eisdem partibus cimiteria benedicere, ac dare indulgetias et commutare vota, facultatem et licentiam habeatis. Ceterum vobis concedimus, quod a catholicis Patriarchis, Archiepiscopis et Episcopis possitis ordines et alia ecclesiastica sacramenta suscipere, ac vestes sacerdotales, altaris pallas et corporalia per eos, qui ex vobis sunt presbiteri, ubi Catholicorum Episcoporum copia non habetur, necnon alia facere,que adaugmentum Divini nominis et ampliationem Catholice fidei ac reprobationem et irritationem illorum, qui saeris traditionibus contradicunt, sicut pro loco et tempore videritis expedire. Nulli ergo etc.