Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
106. IV. Incze pápa Sicctus mesternek, esztergammegyei papnak, születése törvénytelenségét el engedi. 1245. Innocentins Episcopus etc. dilecto filio magistro Sixto clerico Strigoniensis Diocesis salutem etc. Cum bone memorie ... Episcopus Prenestinus, tuuc in Ungarie partibus Apostolice Sedis Legátus tecum, qui tunc eras clericus eius, super defectu natalium , quem pateris de presbitero genitus ac soluta quod in susceptis ministrare ordinibus, ac ad sacros promoveri, ac beneficium ecclesiasticum, etiamsi curam animarum babeat, obtinere possis, duxerit dispensandum, prout in ipsius Episcopi litteris perspeximus contineri; nos devotionis tue preeibus inclinati, quod ab eodem Episcopo super hoc factum est, gratum et ratum habentes, illud auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus; ita tamen, quod si te ad Episcopalem vocari contigerit dignitatem, illám nequaquam recipias absque licentia Sedis Apostolice speciali. Nulli ergo etc. nostre confirmatiouis etc. Si quis etc. Dátum Lugduni X. kai. Marti (Pontificatus nostri) anno secundo.