Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
97. • IV. Incze pápa ugyanerről az esztergami és kalocsai érsekekhez. 1244. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus . . . Strigoniensi et . . . Colocensi Arcbiepiscopis salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii . . . Abbas et Conventus monasterii Sancti Martini de Pannónia sua uobis petitioné monstrarunt, quod karissimus in Christo filius noster . . . Illustris Rex Vngarie eisdem quasdam villás Billarn, Gunyu et Vduorch, quas clare memorie Andreas páter eius in dedicatione ecclesie dieti Monasterii eis contulit, et decimas ad eorum Monasterium pertinentes contra iustitiam abstulit et ipsis restituere contradicit. Cum igitur Serenitatem Regiam deceat religiosos viros diligere ac eos in suo iure fouere, ipsum monemus, et rogamus et bortamur attente, ut, si est ita, predictas villás et decimas ob reverentiam Apostolice Sedis et nostram Abbati et eonventui restituat memoratis , ita quod exinde Deum mereatur babere propositium, nosque devotionem eius dignis in Domino laudibus commendemus. Quocirca fraternitati vestre per Apostolica seripta mandamus, quatenus dictum Regem ad id moneatis et inducere procuretis. Dátum Lugduni XIII. kai. Januarii Pontificatus nostri anno secundo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)