Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
eis, quod decimas suas tempore messis in agris relinquere debeant more Saxonum aliorum. Insuper predictis fratribus et domuiipsorum contulimus unum mansum in villa Stumey cum suis pertinencijs pro descensu et cum vineis Alexandri Comitis, quas babebat in Stumey, de quibus ckibriones nobis debitos eis indulsimus ne persoluant. Vt autem hec nostra donacio non possit per quempiam processu temporis tetractari, in huius rei perpetuam firmitatem presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Benedicti Albensis Prepositi aule nostre Cancellarii anno Dominice Incarnacionis M"CC°XLIIII W sexto nonas May, Regni autem nostri anno decimo. (Dreger F. után, Codex Pomeraniae diplomaticus, Berlin 1768. I. k. XLXI1. ÍZ. a. 248. 1. Czech.) h,. 1 • no. c; < Fh; 92. IV. Béla király Sztepkót, Róbert fiát, Uszticseröczi birtokában erösiti meg. 1244. Bela Dei gracia Hungarie etc. Rex etc. quod accedens ad nostram presenciam fidelis noster Stephco filius Roberti super quadam terra sua nomine Wstichereucz, quam empcionis iure se possidere dicebat, petiit a nobis caucionis perpetue munimentum. Ceterum volentes de circumstanciis eiusdem terre cerciorari, dilectum et fidelem nostrum Nicolaum Prepositum Agriensem ad inspiciendas metas eiusdem terre transmisimus et ad inquirendum diligenter, quo iure terra eadem ad ipsum pertinere noscatur. Qui ad maiorem cautelam petitos a fidelibus nostris Dionysio Bano et Duce tocius Slavonie quendam hominem fide dignum nomine Lodvey de genere Aga Comitis, et a Capitulo Zagrabiensi quendam Canonicum nomine Gregorium in testimonium duxit secum, cum