Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
8T._ IV.Béla király Renaldnak, Wyrunc fiának két győri házhelyért csere fejében a szolga-győri várhoz tartozó Teryan földet engedi át. 1242. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presencium inspectoribus salutem in Domino. Cum culmen nostre deceat Maiestatis ea, que a nobis acta sunt vei concessa, sic effectui mancipare, vt processu temporis valeant minimé reuocari; presentibus litteris duxit nostra Serenitas omnibus declarandum; quod cum terram empticiam ad areas duarum curiarum, quam in Gevrino Renaldus íilius magistri Wyrunc pacifice possidebat, ab eodem duximus auferendam, terram Teryan arabilem ad vnum aratrum existentem cum silua, vineis et feneto et cum omnibus vtilitatibus eiusdem exemptam a castro de Zulgageur, carentem babitatoribus in permutacionem seu concambium predicte terre, quam predicatoribus fecimus assignari, concessimus, eontulimus , dedimus atque tradidimus Renaldo memorato, beredibus eius, beredumue successoribus perpetuo possidendam. Vt igiturbec nostra ordinacio seu donacio permaneat salua semper et illesa, presentes concessimus litteras sigilli nostri duplicismunimine consignatas. Dátum anno Dominice Incarnacionis miilesimo ducentesimo quadragesimo secundo tercio Idus Április, Regni autem nostri, (anno) octauo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) MONUM. HUNG. HIST. — DIPL. 7. 10