Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

XI. (? 1236. Augustus 1-je'n.) Viro illustri et discreto domino W. de Arnstain nobili ministeriali F. Diuina miseratione Abbas Scotorum in Wienna, et F. Decanns Newinburgensis oraciones et salutem in Do­mino. Nouerit benignitas uestra, quod nos iudices delegati a Curia Eomana super causa, que uertitur inter Abbatem San­cte Crucis et dominum W. de Ouen super quibusdam prediis in Pomgarten, propter nimiam contumaciam, et Apostolice Se­dis contemptum eundem W. contempnauimus et possessionem eorundem prediorum Abbati adiudicauimus. Cum ergo sine effectu parui reputetur momenti, nos de uirtutis uestre con­stantia presumentes uobis auctoritate Apostolica districte pre­cipimus et in remissionem peccatorum uestrorum iniungimus, ut ipsum Abbatem in possessionem rerum petitarum inducere et inductum uiriliter defendere non obmittatis. Nos enim re­belles et resistentes tenemur auctoritate Apostolica per censu­ram ecclesiasticam cokercere. XII. (Sine dato.) Venerabili plebano domino E. in Lovkse F. Diuina mi­seratione Abbas Scotorum in Wienna et F. Decanus Newin­burgensis orationes et salutem in Domino. Nosse uolumus di­scretionem uestram, quod nos ex Apostolica delegatione su­per causa, que uertitur inter Abbatem de SanctaCruce et do­minum W. de Ouen super quibusdam prediis in Pomgarten, eundem W. nimis contumacem, rebellem et inobedientem iu­sticia dictante per sententiam condempnauimus et possessio­nem rerum petitarum Abbati adiudicauimus. Verum, quia ni­chil ualet adiudicare, nisi sententiam cum effectu corporalis possessio comitetur, dilectionem uestram monemus et aucto­ritate nobis iniuncta districte precipimus, ut sententiam a no­bis latam executioni mandetis, Abbatem in possessionem re­rum, de quibus questio uertitur, inducendo et defendendo in­ductum, resistentes, contumaces auctoritate apostolica exco­municetis effectum sentencie intendentes. XIII. (Sine dato.) Venerabili in Cbristo patri ac domino Waciensi Epi­scopo F. Scotorum Abbas in Wienna et Ch. Newinburgensis Prepositus et F. eiusdem loci Decanus iudices a Sede Apo­stolica delegati salutem et orationes in Domino. Commissam

Next

/
Thumbnails
Contents