Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

68. A budai káptalan bizonysága, hogy Herruch nevü egyén Chuntey helységben lévő birtokát a pannonhalmi apátságnak haggomá­nyozza. 1240. Vniuersis presencium noticiam habituris Capitulum Ec­clesie Budensis salutem in Saluatore omnium. Vnicum est ob­livionis remedium scripture testimonium, quod calumniis im­ponit silencium et contencionis nodum explicat emergentem. Exinde ad noticiam uniuersorum uolumus peruenire, quod Herruch de uilla Chuntey accedens ad nostram presenciam corporaliter confessus est, quod cum ipse heredum succes­sione caruisset ; Ecclesiam Beati Martini de Monté Panonie sibi adoptauit in heredem, se et predium suum cui nomen Chuntey cum terra, feneto, silua , piscina cum Danubio, et alia piscina in Danubio existenti, que uulgo Tona dicitur, et cum aliis utilitatibus, que omnia ipsum in prenominato pre­dio contingunt, eidem Ecclesie offerendo perennaliter possi­denda, tamen quamdiu Herruh uixerit, utilitates et íructus prefati predii percipiet et habebit, sed post mortem ipsius Ec­clesia Beati Martini omnia supra dicta jugiter possidebit. E converso venerabilis Páter Uryas Abbas et universus Ecclesie Beati Martini Conventus tributa de foro et de portu in Bu­drug, que Ecclesia Sancti Martini percipere consueuit, cum stagno et piscatoribus in Chuntey existentibus commiserunt eidem Herruh ad procurandum, dantes predictam possessio­nem in manus ipsius, ut utilitates et fructus percipiat ipsius possessionis et Ecclesie supra dicte, sicut Diuina sibi inspi­rauerit gracia, de predictis prouideat, et disponat. Vt igitur series prenominate donacionis firma et inconcussa perseue­ret, ad peticionem tam predicti Herruh, quam eciam Abbatis et Conventus Ecclesie antedicte condescendentes ipsam dona­cionem presentis scripti patrocinio, et sigilli nostri munimine duximus perennandam. Jona Cantore, Thoma Custode,

Next

/
Thumbnails
Contents