Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

indignationera Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Dátum Lateraui IIII. non. Április. Pontificatus nostri anno quartodecimo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában). 63. IX. Gergely pápa rendeli, hogy Magyarországban a konstanti­nápolyi latin birodalom segedelmezése végett a kereszt hirdettes­sék ki. 1240. Gregorius Episcopus etc. dilecto filio . . . Priori Pro­vineiali Ordinis fratrum Predicatorum in Ungaria salutem etc. Quia per subsidium Imperii Romanie terre sancte succursus liquide procuratur, oportet, ut ad illius subvencionem effica­citer intendamus. Hinc est, quod cum inimicus Dei et Eccle­sie Vatacius Impérium ipsum adeo graviter prosequatur, quod plures civitat.es ipsius et loca funditus iam destruxit; nos at­tendentes, quia si Greci, qui potius, quam pagani videntur abhominari Latinos, prefatum Impérium subicere sibi possent, eiusdem terre periculum sequeretur, mandamus, quatenus per te ac alios tui ordinis fratres potentes in opere ac sermone, verbum crucis exnunc usque ad triennium in Ungarie Regno proponens, vota crucesignatorum et aliorum, qui bellatores vei aliud congruum subsidium in prefatam terram transmit­tere promiserunt, dum tamen ad id consentiant, in succursum Imperii prefati commutans, ipsos et alios viros catholicos, ut eidem succurrant Imperio et ad hoc festinanter et viriliter se accingant, moneas iuxta datam tibi a Deo prudentiam et in­ducas, eis spe firma proposita, quod dum in eodem Imperio terre predicte subveniunt, eternum a Domino prémium obti­nebunt. Nos enim de Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus, qui in ipsius succursum acceperint signum crucis, vei commutave­rint vota sua, vei in propriis vei alienis expensis sibi succur­rert, seu de boris suis congruum subsidium destiuabunt ul-

Next

/
Thumbnails
Contents