Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
pleraentum, ad maiorem tamen cautelam pareium precauentes, utrasque partes presencie domini Regis fecimus remitti, causam ipsam sicut nobis iussum fuerat serietenus explicantes, et instrumenta et raciones eiusdem Abbatis et fratrum exponentes. Dominus autem Rex cum suis jobagionibus'; Jula Comite Judice Curie sue, et Magistro Stepbano Preposito Tytiliensi et Aule Regie Cancellario, Benedicto Preposito Budensi et Vicecaucellario, Matkeo Magistro Dapiferorum, Dionisio Magisíro Agasonum, Sebus Comite et aliis quam pluribus Regni Baronibus presentibus, nobis inito consilio taliter diffiiiiuit. Quod possessio Sala et terra predicta, pro qua lis inter partes uertebatur, in ius cederet totaliter et permaneret Ecclesie supradicte, sub eisdem et cum eisdem metis, sicut eciam Petrus Comes de Zulgageur et Magister Petrus Hospitalium Sancti Regis deStrigonio in litteris suis, quos dominus Rex ad inspiciendas metas predicte possessionis transmiserat, dominum Regem et nos certificarunt, sicut eciam ordo metarum terre eiusdem plenius in instrnmentis predictis coutiuetur. Verum quia in composicione predictorum cesserat arbitrorum, quod si que pareium facte inter eos contrairet composicioni, pene subiaceret sexaginta marcarum , et quia dieti jobagiones sopitam causam remouisse sunt inuenti, intellexe- \ ramus eos tanquam calumpniatores remansisse. Sed ad pe- \ ticionem domini Regis et nostram, et aliorum quam plurium ; dictus Abbas et fratres et debitum eis remiserunt, et personarum condemnacionem, quam merebantur, relaxarunt. Ita ta- » men quod deinceps dieti jobagiones et ciuiles nicbil litis aut contrarietatis super causa premissa, contra Ecclesiam Sancti f Martini audeant uel presumant incitare ; alias turpiter condemnarentur. Et ut ista firma et rata permaneant presentes litteras concessimus sigilli nostri patrocinio roboratas. Dátum per manus Mathie nostri Notarii anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo nono. (A szent-mártoni főapátság levéltárában őrzött eredeti után. Czech.)