Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
51. IX. Gergely pápa a bolgári háború alkalmával IV. Béla királyt az apostoli szék különös pártfogása alá veszi. 1238. Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio . . . Illustri Regi Ungarie salutem etc. Cum de superni dispositione consilii ad commonitionem nostram fox^titudine spiritus roboratus, contra gentem apostatricem, populum Masphemantem, lieriticos videlicet et scismaticos terre Assaíi, ac ipsum Assanum, negotium prosequendum personaliter duxeris assumendum, quia iusto iudicio celestis Imperatoris obsequiis inherentes speciali decet prerogativa gaudere, nos attendentes, quod in manu illius disponis omnia dimittere , qui tibi contulit universa, personam, Regnum et omnia hona tua, postquam te accinxeris ad hujusmodi negotium exequendum, sub protectione Beati Pctri et nostra suscipimus, et preseutis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut extunc ea omnia sub speciali Apostolice Sedis et nostra defensione cousistant, donec de tuo reditu vei obitu certissime cognoscatur. Nulli ergo etc. nostre protectionis et constitutionis etc. Si quis autem etc. Dátum Anagnie V. (Idus) Augusti, Pontificatus nostri anno duodecimo. In e. f. m. . . . Archiepiscopo Strigoniensi et . . . Episcopo Watiensi usque cognoscatur. Ideoque mandamus; quatenus eundem Regem non permittatis contra protectionis et constitutionis tenorem super premissis ab aliquibus indebite molestari, molestatores etc. Dátum Anagnie V. Idus Augusti, (Pontificatus nostri) anno duodecimo.