Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

17. r IV. Henrik császár levele Almos vezérhez. 1125 körül. Heinricus Dei gracia Imperátor Augustus A(lmo) glo­rioso Duci, amico fideli, quicquid in amici affectibus poterit esse fidelius. Cum aliquis privatum commodum suum post­ponit, et in amici utilitatibus insudat, ea est firma amicitia. Quam amicitiae benevolentiam,te nobis impendisse,gaudemus, et sicut optimo fideli et intimo amico dignam facere remune­rationem intendimus. Nam cum velles contra Graecos ire, et cum Dux Poloniae tuus et amicus et consanguineus auxilium tuum contra bostes suos peteret ; propter nos, sicut amicus fidelissimus remansisti, ut nostris inimicis resistens, tuum commodum pro nihilo computans, tantummodo vt nostram causam promovendo adjuvares. Quid igitur restat, nisi ut maximas tibi grates referentes sicut nostro optimo fideli, votis omnibus exoptemus, eam nobis dari occasionem, qua tibi amantissime vicissitudinem meritam rependamus. Et sicut in nos bono usus es principio, ita rogamus dulcedinem dilectionis tue, ut perseveres, et deleas, et conculces aduer­sarios nostros, nec parcas eis, donec ex toto conterantur. Nam nos simili modo, sicut tuos amicos amplectimur, ita inimicis tuis erimus infestissimi inimici, et foedus, quod cum patre tuo inivimus, ab bac die in antea volumus tibi illibatum servare omni tempore vitae nostrae. Rogamus itaque te, glo­riosissime, vt te interveniente fráter tuus futura opera emen­det, si quid bactenus propter suas necessitates in causa nostra negligentius égit, et quia victrici dextera suas an­gustias recuperavit ad nostras injurias, sicut fidelis amicus respiciat. Kam quia se cum praesidio in illas partes contu­lit, ubi inimici nostri morantur, et bona ipsorum sita sunt, ecce locus, ecce occasio, qua et inimicis nostris nocere, et sibi nos poterit amicissimos comparare. Tu ergo, Domine, id módis omnibus, quibus vales, fratri tuo persuade, vt N. non Ducem, sed judiciario ordine abjudicatum prosequatur, et in omni­bus ei adversetur, sicut infestissimo bosti nostro. Quicuuque

Next

/
Thumbnails
Contents