Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

Si firma érit, sicut doces, omnes libenter erimus Christiani. Si ille senior Ruzorum infide titubaverit, debemus tantum inten­dere bello, non de Christianitate. Hac ratione perveni ad senio­rem Ruzorum, qui satisfaciens propter Dominum dedit obsi­dem filium. Consecravimusque nobis episcopum de nostris, quem simul cum íilio posuit in terre médium. Et facta est ad maiorem glóriám et laudem salvatoris Dei ckristiana lex in pessimo populo, qui sunt super terram, omnium paganorum. Ego autem nunc flecto ad Pruzos, ubi qui precessit precedere debet, qui illa omnia fecit et nunc facere debet: clemens Deus et senior meus pretiosissimus Petrus. Audivi enim de nigris Un gr is, ad quos, que numquam frustra vádit, sancti Petri prima legatio venit, quamvis nostri, (quod Deus indul­geat!) cum magnó peccato aliquo cecarentur; qui conversi omnes facti sunt Christiani. Hec emnia sola glória Dei et optimi Petri; quantum ad me, nihil nisi peccatum, et hoc ipsuni bo­num perditum, nisi miserans Deus propter se faciat, augeat et addat propter sanguinem sanctorum et specialius eorum, qui nostro evo effusus super terram. Mi senior, omnia bona fecisti ad meam causam. Deus tibi retribuat mercedem in resurrectionem iustorum, maximé quia curam geris mei, ne pro errore iuventutis secularia agam et spiritualia deseram. Inde erat, quod me abeunte videbaris irasci. Inde enim fűit, quod me et plura mea, digna risui, ad circumstantes heroes me absente irrisisti. Que tria : amorem, iram et derisum, nisi me diligeres, numquam circa me habe­res; et nisi tu bonus esses, certe numquam, quod tibi in me malum videbatur, odio haberes. Dico pro cousolatione: quan­tum vult Sanctus Deus misereri, pio Petro agente, nolo perire ; quod cum sim in me turpis et malus, dono Dei vellem esse bonus. Dico pro oratione: Omnipotens et misericors Deus et me corrigat antiquum peccatorem, vosque faciat de die in diem numquam mortuo bono opere meliorem Regem. Si quis etiam hoc dixerit, quia huic seniori íidelitatem et maiorem amicitiam porto, hoc verum est. Certe deligo eum ut animam meam et plus quam vitám meam. Sed quem nil latét, pretiosum testem liabeo communem Deum nostrum, quod per gratiam vestram diligo eum, quia quo plus possum, ad vos volo convertere illum. Ut autem salva cum venia Regis ita loqui liceat: Bonumne est MONUM. HUNG, mST. - DIPL. C. 2

Next

/
Thumbnails
Contents