Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

sed parentes lavent negiigentiam ieiuniis, secundum arbitrium presbyterorum. Qui vero subitanea periclitantur morte, cuiii omni ecclesiastico sepeliantur honore. Nam Divina iudicia occulta nobis sunt et incognita. XIII. De observanda Christianitate. SI QVIS obseruatione Christianitatis neglecta et negligentie sto­liditate elatus quod in eam commiserit, iuxta qualitatem offen­sionis ab Episcopo per disciplinas canonum iudicetur. Si uero rebellitate instructus renuerit sibi impositum eque sufferre, iterum eodem iudicio restringatur, et etiam usque septies. Tandem super omnia si resistens et abnuens invenitur, Regali iudicio, scilicet defensori Christianitatis, tradatur. XIV. De homicidis. SI QVIS ira accensus aut su­perbia elatus spontaneum commiserit homicidium, sciat se secundum nostri Senatus decretum centum et X daturum pensas auri, ex quibus quinquaginta ad fiscum Regis deferan­tur, aliae vero L parentibus dentur, X autem arbitris et me­diatoribus condonentur. Ipse quidem homicida secundum in­stitutionem canonum ieiunet. 11 e m a 1 i u d. SI QVIS autem casu occiderit quem­libet, XII auri pensas persoluat, et sicut canones mandant, ieiunet. Item de homicidiis servorum. Si alicuius 8eruus seruum alterius occiderit, reddatur seruus pro seruo, aut redimatur et penitentiam, quod dictum est, agat. Item a 1 i ii d. Si uero liber alicuius occiderit seruum, reddat alium seruum, vei pretium componat, et secundum ca­nones ieiunet. XV. De his qui suas uxores occidunt. SI QVIS comitum obduratus corde, neglectusque anima, quod procul sit a cordibus fidelitatem observantium, uxoris homi­cidio polluetur, secundum[decretum Regalis Senatus cum quin­quaginta iuvencis parentibus mulieris concilietur, el ieiunet secundum mandata canonum. Si autem miles vei alicuius uir ubertatis eandcm culpam inciderit, iuxta eundem Senatum soluat parentibus X iuvencos, ieiunetque ut dictum est. Si wlgaris in eodem crimine inuenietur, cum quinque iuuencis cognatis reconcilietur, et subdatur praedictis ieiuniis. XVI. De euaginatione gladii. Ut pax firma

Next

/
Thumbnails
Contents