Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

202. A bakonybéli apátság és a győri várnak jobbágyai közti határ­igazítás. 1234. In nomine Domini Amen. Uniuersis Cbristi fidelibus tam presentibus quam futuris Vryas Dei gracia Abbas Sancti Martini de Monté Panuonie, et Bug et Baya, Judices perpe­tuitatum a domino Andrea Rege constituti salutem in uero sa­lutari. Vniuersitati uestre significamus, quod cum nos esse­mus iudices perpetuitatum a domino Andrea Rege constituti, Symon Comes Jauriensis, Jacobus Curialis Comes eiusdem, etEgidius, jobagiones castri Jaurinensis,citaueri(n)t coram no­bis Abbatem de Bel super quadam parte terre uille Sceez, asserentes eandem partém terre a meridie falsis metis possi­dere. Nos autem iussu Regio uolentes causam terminare, in­diximus domino Abbati de Bel testes producere, et priuile­gium Ecclesie sue ostendere ; produxit autem testes copiosos, uiros nobiles et ydoneos. Nos uero testibus diligenter exami­natis ordine iuris, ut decet, nichil aliud audiuimus, quam id, quod predictam partém terre a meridie iustis metis Ecclesia de Bel sine alicuius contradictione possedisset. Inspeximus autem et priuilegium diligenter / et tenor priuilegij autentici et ueri easdem metas scribendo girabat; quas et testibus ydoneis ueras esse comprobaueramus. Ad maiorem etiam cautelam ego V(rias) Abbas Sancti Martini ex consensu et consilio Comitis Bug et Baya, Comitis Arquibaya(?), cum uiris bonestis et nobilibus iuimus ad uidendas metas terre preme­morate, et giratis circumquaque metis secuudum tenorem priuilegij Sancti Ladizlay, uidimus metas multas antiquas, et maguas, ueras, et sine aliqua fraude. Mete uero eiusdem terre Cuyar secundum priuilegium sic incipiunt: terminatur ab oc­cidente ad caput uoraginis, quod dicitur Churbufeu, et ibi sunt IIII curnuli; inde in ascensu montis III; inde in latere montis III; inde ad caput arbustarum Bolugd IIII cumuli; binc ad agrumLusualIII cumuli; inde uersus occidentem in ascensu montis IIII cumuli; inde ad caput quercus IIII cumuli; inde

Next

/
Thumbnails
Contents