Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
ritualia, que cum vicesima posset Monasterio S(ancti) M(artini) pro decimis assignare. Nolentes de cetero Albensem Ecclesiam loeupletari in iacturam Monasterii supra dicti predictas decimas detinendo, presente parte Albensi et Abbate S(ancti) M(artini), uocatisque procuratoribus Monasterii de suo hospitio ad arbitrium audiendum, nec inuentis, utpote quia recesserant nulla a nobis licentia postulata; Abbate tamen satissdante, quod procuratores partis sue ratum et firmum baberent, quicquid in his duxerimus statuendum, corrigentes in hac parte Magistri Egidii arbitrium, et mutantes sicut arbitri, uel ut arbitratores, seu amicabiles compositores arbitramur, pronuntiamus, statuimus, et laudamus ; quod Ecelesia Albensis et Canonici eiusdem Ecclesie ; presertim Cosmas quondam Episcopus Geuriensis, de omnibus agris, uineis, prediis et villis, mansis et curtibus et possessionibus qualicunque nomine censeantur, ad ipsos pertinentibus, in Symigiensi Comitatu existentibus , et de omnibus rebus, que decimari debent Monasterio S(ancti) M(artini) de Pannónia, decimas integre et absque contradictione persoluant. Arbitramur etiam et laudamus, quod non inquietent de cetero, nec impediant, nec prohibeant, nec prohiberi faciant per se uel per alios dicti Albenses, quomiuus de possessionibus et omnibus rebus , que decimari debent, Ecclesiarum Saneti Henrici et Saneti Nycolai Hospitalis Albensis, et omnium capellarum et clericorum et populorum ad ipsam Ecclesiam Albensem pertiuentium in Comitatu iam dicto prefato Monasterio, a supradictis omnibus decime integre persoluantur. Item arbitramur, precipimus et laudamus, quod Abbas et conuentus Monasterii prefati restituant Albensi Ecclesie priuilegia uel priuilegium domini Regis, que uel quod Albenses ei dederunt uel dari fecerunt super salibus Regalibus in Posonio , in permutationem decimarum ipsarum, que fűit per Sedem Apostolicam irritata. Item in hoc arbitrium magistri Egidii approbantes statuimus et laudamus, quod uinum Prepositi et canonicorum et communitatis Albensis Ecclesie et Saneti Nycolai et clericorum predictarum Ecclesiarum cum sigillo canonicorum Albensium ab uno ex canonicis dato et iurato, quod fraudem non faeiat Abbati S(ancti) M(artini) de alio uino asportando, et presente homine Abbatis et similiter iurato, quod malitiose non con-