Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
193. IX. Gergely pápa Kálmánt, szlavóniai herczeget inti, hogy a pannonhalmi apátságot somogyi tizedében ne károsítsa. 1234. Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio uobili uiro Colomauno Duci Sclauonie salutem et Apostolicam benedictionem. Siguificantibus dilectis filiis . . . Abbate et Conuentu Monasterij Saucti Martini de Pannónia intelleximus et miramur, quod cum te deceat sicut uirum Catholicum et deuotum lóca religiosa diligere et in suaiusticia confouere, tu quasdam decimas in Comitatu Simigiensi pertinentes ad ipsos eis minus iuste subtractas tuis usibus applicasti in enorme ipsius Monasterii detrimentum. Quia uero id in fame ac salutis tue noscitur dispendium reduudare, nos retrabere te a noxiis, et ad salutaria dirigere cupientes, nobilitatem tuam monemus per Apostolica tibi scripta mandantes, quatinus decimas ipsas pro diuiua reuerentia tueque salutis obtentu Monasterio restituas memorato, et alias illud habeas propensius commendatum, ita quod Dominum tibi reddas inde placatum, et tua prouidentia debeat commendari. Dátum Perusii IX Martij. Pontificatus nostri anno octauo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)