Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

tem, que singuli eorum singulis annis ab octo annis intra no­bis feeerunt, estimamus quolibet anno pro singulis eorum unam marcam argenti. Vnde iusticiam petimus. Item petimus, quod faciatis nobis solui a singulis eorum tres marcas ar­genti, in quibus sunt condempnati nobis a iudieibus delegatis, videlicet . . . Episcopo Waciensi et suis coiudicíbus. Item pe­timus resarciri dampna, que racione buius facti passi sumus eundo ad Romanam Curiam, et ibi moram faceudui, et rede­undo in persecucione huius cause; que omnia estimamus, sci­licet iter et expensas LXX marcas. Saluo iure et eciam lite coram nobis legitime conte­stata , proposicionibus, confessionibus , et allegacionibus ab utraque parte factis, piacúit utrique parti a lite recedere, et ad talem composicionem seu concordiam deuenire: Ego Berillus sacerdos Ecclesie Saneti Georgii de Joba, procurator sacerdotum Simigiensium iuro in animam meam iurare, et promitto pro me bona fide et sine fraude, quod iu­rare faciam et promittere eodem modo predictos sacerdotes, quorum procurator sum, quod nos non impediemus, nec im­pediri faciemus per nos, uel per alios, nec consilium, uel au­xiliiim dabimus, quo minus dominus Abbas et Conuentus Saneti Martini, uel eorum officialis seu decimator integre et sine aliqua diminucione ab omnibus hominibus, cuiuscunque condicionis sint, propria horrea et cellaria habentibus, iustas et integras decimas percipiant et exigant iuxta morém. Et sub eodem promittimus iuramento, quod quandocunque re­quisiti fuerimus ab Abbate et Conueutu Saneti Martini uel eorum officialibus super eo, quod aliquis uel aliqui de parro­chianis nostris iustas decimas eis debitas denegauerint, per interdictum Ecclesie ad solucionem decimarum eosdem dili­genter compelleinus. Et hec omnia facere curabimus bona fide. Ne igitur super hoc aliquod dubium aliquo tempore oria­tur, in testimonium dicte composicionis presentes dedimus lit­teras nostri sigilli munimine roboratas. Dátum Strigouii III. Idus Septembris anno gracie M 0.CC°.XXX 0.III U. Pontificatus domini Gregorij noni Pape anno septimo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában).

Next

/
Thumbnails
Contents