Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
capitnla scripta in composirione prefata, in hiis videlicet, que nos tangunt vei tangent, et faciemus a nostris subditis inviolabiliter observari. In hiis vero, que tangunt vei tangent prefatura patrem nostrum, dabimus operám stúdiósé, rogando et consulendo bona fide, sine ulla dolositate, ut omnia et singula capitnla dicte composiíionis ipse impleat penitus et observet. Curnque, Deo propicio, erimus iii solio debite successionis Regie Maiestatis, quecumque nos tangent de predicta compositione, vei de contingentibus, ea in omnibus et per omnia implebimus, et observabimus cuncta penitus bona fide, et faciemus a cunctis nostris subditis ea queiibet in omnibus observari fideliter, nec super predictis vei aliquo predictorum fraudem seu machinationem aliquam committemus, vei per aliquem vei ab aliquo faciemus, vei patiemur ullo modo committi: quin omnia et singula per nos et nostros maneant illibata, et incorrupta omni tempore observentur. Preterea jobagiones nostros, qui tunc aderant, iurare fecimus, sicut in factis inde litteris eontinetur. Ista et omnia supradicta iussimus nostri pendentis sigilli munimine roborari. Actum aput Silvam Bereyg, Pous Magistro Tawarnicorum nostrorum, Dionisio Voiawoda, Matthia Preposito aule nostre Cancellario, Luca Bano de Scevrin, et multis aliis Regni nobilibus preseutibus, sub anno Domini millesimo ducentesimo (trigesimo) tertio, Indictione sexta, die decimo exeunte Augusto. (Theiner, Monumenta historica Hungáriáé Sacrae 1. köt. 123. 1. V. ö. II. Endre király esküjét Fejérnél, Cod. Dipl. III k. 2. r, 319. és 326.11.)