Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

Quinqueecclesiensi et dilecto filio G. Decano Sancti Petri Lau­dunensis nostris super hoc litteris destinatis, sed eis in man­dati nostri executione tepentibus, et crucesignatis ipsis non curantibus exequi vota sua, nullum dicto Imperio de provi­sione nostra commodum est secutum. Quia vero negotium pre­fati Imperii auxilio indiget festinato ; nedűm adhuc tempus subsidii prestandi differtur, interveniente mora , quod absit, cui subveniri valeat, non existat, et sic negotio terre Sancte quasi penitus desperato nequeat commode subveniri, atten­dentes, quod etsi voluntarium sit vovere, votum tamen neces­sario est reddendum, cum dicat Dominus per prophetam: „Vovete et reddite Domino Deo vestro"; fraternitati tue per Apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatenus predictis litteris ad eosdem Episcopum et Decanum obtentis nequaquam obstantibus, memoratos milites, quos tu duxeris eligendos, eíficaciter moneas et inducas, ut vota sua Domino exolventes, cum familiis suis crucesignatis vei in terre Sancte, vei in succursum Imperii supradicti ; termino quem duxeris prefigendum , studeant tecum ire, ipsos ad id, si monitis ac­quiescere forte noluerint, per censuram ecclesiasticam, appel­latione remota, compellens, concessa illis indulgentia, quam haberent, si transfretarent in subsidium terre Sancte. Dátum Reate II. Idus Februarii, Pontificatus nostri anno quinto. (IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id m. I. köt. 102. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents