Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

ensi Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Comite Palatino, Benedicto filio Samud aule nostre Curiali Comite, Ladislao Mussuniensi, Nicolao Baachiensi, Buzad Suppruniensi Comitibus, Nicolao Tauuarnicorum, Phyla Dapi­ferorum, Michaele Agasonum, Stepbano Pincernarum Magi­stris, et aliis quam pluribus Magistratus et Comitatus tenenti­bus; Regni autem nostri anno vicesimo nono. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) 111. II. Endre király adománya a bakonyi szent-kereszti egyház számára. 1232. Andreas Dei gracia Hungarie Rex omnibus quibus pre­sentes littere fuerint ostense salutem et omne bonum. Ad uni­ue sorúm tam presencium quam futurorum noticiam uolumus peruenire, quod nos studio pie deuocionis salubriter inducti Ecclesie Sancte Crucis in Bokon sub monte Mantb con&titute ad Monasterium de Belly pertinentis, quam non muueris quan­titas, sed offerentis pia placat deuocio, ob remedium anime nostre contulimus tantum terre ibidem circa memoratam ca­pellam, quantum a cimyterio potest bis saggita attingere, iure perpetuo possidendam; per fidelem nostrum Lucach tunc tem­poris Comitem de Bokon sibi facientes assignari. Et ut super duplici iactu saggitte aliqua non possit fieri occasio seu con­tradiccio, debet sagitta mitti a medio cimiterio ad quatuor partes, videlicet orientem, meridiem, occidentem et aquilonem. Vt igitur bee a nobis facta donacio nullis unquam temporibus possit retractari, sed salua semper et inconcussa permaneat presentem paginam in argumentum nostre donacionis duplici sigillo nostro fecimus communiri. Dátum anno verbi incar­nati M cCC°XXXIL Regni nostri anno vicesimo nono. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents