Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

164. IX. Gergely pápa Egyed káplánjának hagyja meg, hogy P. aldiákont a győri prépostság birtokába iktassa. 1230. Gregorius Episcopus etc. clilecto filio Egidio Subdiacono et Capellano nostro salutem etc. Dilectus filius P. Subdiaco­nus noster porrecto nobis petitorio declaravit, quod cum au­ctoritate nostra Preposituram Geuriensem tunc vacantem con­tulisses eidem, et ipsum in eius possessiouem fecisses in­duci , . . . Geuriensis Episcopus dictam Preposituram Primo cuidam, et postmodum renunciante illo, nepoti suo excom­municato de facto, cum de iure non possct, excoinmunicatus conferre presumpsit, qui super boc et alias recepto a te au­ctoritate litterarum nostrarum citatiouis edicto, per laicalem impressionem ab eo promissionem extorsit, quod bujusmodi causam prosequi de cetero non debetur. Cumque . . . Abbati de Becon et suis collegis sub certa forma direximus scripta nostra, iidem , quia de priori rescripto et processu per illud babito mentionem non fecerant, et Episcopus ipse ad mali­tiosa diffugia seconvertit, ulterius in negotio procedere ob­miserunt: sicque memoratus Subdiaconus est bactenus gratie nostre frustratus effectu, propter boc exaustus expeusis et la­boribus fatigatus; quare bumiliter supplicavit, ut cum dicto Episcopo malitiose contra ipsum agente, cogatur propter ex­pensarum defectum negotium deserere imperfectum, quod de mera gratia incepimus, illud erga eum misericorditer profici mandaremus. Nos autem volentes eum fructum consequi de gratia nostra speratum, ad te, qui totius facti potes babere notieiam pleniorem, duximus negotium remittendum, discre­tioui tue per Apostolica scripta precipiendo mandantes, qua­tenus ante omnia in statum pristinum provide revocans, quic­quid post collationeni a te factam de Prepositura predicta iu­veneris in ipsius Subdiaconi preiudicium attemptatum, pro­missione non obstante predicta, sublato quoque cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, eum quieta facias eiusdem Prepositure cum fructibus medio tempore perceptis

Next

/
Thumbnails
Contents